My prayerbook
I want, ultimately, to have a sufficient knowledge of Latin to compose my personal prayer in this ancient language. At present, I still only use the following formulaic prayers of the Church, along with Bible extracts:
PART I
Little prayers and small Bible extracts
The canticle of Simeon
Nunc dimittis seruum tuum Domine, secundum uerbum tuum in pace:
Quia uiderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum:
Lume ad reuelationem gentium et gloriam plebes tuae Israel.
Euangelium Secundum Lucam 2:29-32
The Asperges which precedes Traditional Mass
Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor. Lauabis me et superniuem de albabor.
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.
Gloria Patri, Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
The Magnificat of our Lady
Magnificat anima mea Dominum: et exsultauit spiritus meus in Deo salutary meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generations, quia fecit mihi magnam qui potens est: et sanctum nomen eius, et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in bracchio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, et exaltauit humiles.
Esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae: sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.
Euangelium Secundum Lucam 1:46-55
Aue Uerum
Aue uerum, Corpus natum de Maria Uirgine:
Uere passum, immolatum in Cruce pro homine.
Cuius latus perforatum fluxit aqua et sanguine:
Esto nobis praegustatum mortis in examine.
O Iesu dulcis! O Iesu pie! O Iesu, Fili Mariae.
Sub tuum praesidium confugimus sancta Dei Genetrix:
Nostras deprecations ne despicias in necessitatibus,
Sed a periculis cunctis libera nos semper,
Uirgo gloriosa et benedicta.
In supplicatio
Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi; quoniam confirmata est super nos misericordia eius et ueritas Domini manet in aeternum.
Confiteantur tibi populi Deus. Confiteantur tibi populi omnes.
Oremus
Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui: qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, et fac ut ab ortu solis usque ad occasum magnificetur nomen tuum in gentibus, ac in omni loco sacrificetur et offeratur nomini tuo oblation munda. Per eundem Christum Dominum nostrum.
Pax
Da, Domine, propitious pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni pertubatione secure. Per Christum Dominum nostrum.
In paenitentia
Deus meus, credo in te, spero in te, amo te super omnia ex tota anima mea, ex toto corde meo, ex totis uiribus meis: amo te quia es infinite bonus et dignus qui ameris; et quia amo te, me paietet ex toto corde te offendisse: Miserere mihi peccatori.
The most well known passage of the Bible
‘Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum , non pereat sed habeat uitam aeternam.
Euangelium Secundum Ioannem 3:16
Actus caritatis
Dominus Deus, amo te super omnia proximum meum propter te, quia tu es summum, infinitum, et perfectissimum bonum, omni dilectione dignum. In hac caritate uiuere et mori statuo.
Actus spei
Dominus Deus, spero per gratiam tuam remissionem omnium peccatorum, et post hanc uitam aeternam felicitatem me esse consecuturum: quia tu promisisti, qui es infinite potens, fidelis, benignus et misericors. In hac spe uiuere et mori statuo.
Actus fidei
Dominus Deus, firma fide credo et confiteor omnia et singula quae sancta ecclesia Catholica proponit, quia tu, Deus, ea omnia reuelasti, qui es aeterna ueritas et sapientia quae nec fallere nec falli potest. In hac fide uiuere et mori statuo.
Actus contritionis
Deus meus, ex toto corde paenitet me omnium meorum peccatorum, eaque detestor, quia peccando non solum paenas a te iuste statutas promeritus sum, sed praesertim quia offendi te, summum bonum, ac dignum qui super omnia diligaris. Ideo firmiter propono, adiuuante gratia tua, de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximes fugiturum.
‘Benedicta’ in the scriptures
Benedicat tibi Dominus et custodiat te.
Ostendat Dominus faciem suam tibi et miseraeatur tui.
Conuertat Dominus uultum suum ad te et det tibi pacem.
Numeri 6:24-26
Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet uultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma ut cognoscamus in terra uiam tuam in omnibus gentibus salutare tuum.
Liber Psalmus 67:2-3
Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus. Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum.
Liber Psalmus 121:7-8
Pax huic domui
Deus autem pacis sit cum omnibus uobis.
Romanos 15:33
Gratia uobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1 Corinthios 1:3
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu uestro fratres.
Galatas 6:18
Adoramus te
Adoramus te, sanctissime Domine Iesu Christe, hic et ad omnes Ecclesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus tibi; quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
“Quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse.”
Euangelium Secundum Lucam 2:49
“Uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam uos.
Tollite iugum meum super uos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et inuenietis requiem animabus uestris.
Iugum meum enim suaue est et onus meum leue est.
Euangelium Secundum Mattaeum 11:28
This bit to be verified:
Misericors et pius Dominus, remedia nobis et adiutoria dedit, per quae ueniam obtinere possimus.
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus uestris, parati semper ad defensionem omni poscenti uos rationem de ea quae in uobis est spe.
Epistula Petri 3:15
In te speraui, Domine, non confundar in aeternum in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salua me.
Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut saluum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui.
Quoniam tu es patientia mea Domine. Domine, spes mea iuuentute mea.
Liber Psalmorum 71:1-5
Sancta Maria uirgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Iesu Christi, sponsa Spiritus Sancti.
Ora pro nobis cum Sancto Michaele archangelo et omnibus uirtutibus caelorum et omnibus sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.
“Non in solo pane uiuat homo, sed in omni uerbo quod egreditur de ore Dei.”
Liber Deuteronomi 8:3
Sacrosanctae et indiuiduae Trinitati,
crucifixi Domini nostri Iesu Christi humanitati,
beatissimae et gloriosissimae semperque Uirginis Mariae fecundae integritati.
et omnium Sanctorum uniuersitati.
Sit sempiterna laus, honor, uirtus et gloria ab omni creatura,
Nobisque remissio omnium peccatorum, per infinita saecula saeculorum.
Beata viscera Mariae Virginis, quae portaverunt aeterni Patris Filium.
Et beata ubera, quae lactauerunt Christum Dominum.
Summe, gloriose Deus, illumina tenebras cordis mei et da mihi fidem rectam, spem certam et caritatem perfectam, sensum et cognitionem, Domine, ut faciam tuum sanctum et uerax mandatum.
TE DEUM laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra ueneratur. Tibi omnes Angeli, tibi caeli et uniuersae Potestates, tibi Cherubim et Seraphim incessabili uoce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth, pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolerum chorus, te Prophetarum laudabilis numerus, te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia:
Patrem immensae maiestatis: uenerandum tuum uerum et unicum Filium, sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae Christe. Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti uirginis uterum.
Tu deuicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Iudex crederis esse uenturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subueni, quos pretiosi sanguine redemisti. Aeterna fac cum Santis tuis in gloria numerari. Saluum fac populum tuum Domine, et benedic haereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies, benedicimus te. Et laudamus nomen tuum in saeculum , et in saeculum saeculi. Dignare Domine die isto, sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum sperauimus in te. In te Domine speraui, non confundar in aeternam.
Oratio Sancti Thomae Aquinatis ante Missam
Omnipotens sempiternae Deus, ecce accedo ad sacramentum unigeniti Filii tui, Domini nostri, Iesu Christi; accedo tamquam infirmus ad medicum uitae, immundus ad fontem misericordiae, caecus ad lumen claritatis aeternae, pauper et egenus ad Dominum caeli et terrae.
Rogo ergo immensae largitatis tuae abundantiam, quatenus meam curare digneris infirmitatem, lauare foeditatem, illuminare caecitatem, ditare paupertatem, uestire nuditatem; ut panem Angelorum, Regem regum et Dominum dominantium, tanta suscipiam reuerentia et humilitate, tanta contritione et deuotione, tanta puritate et fide, tali proposito et intentione, sicut expedit saluti animae meae. Da mihi, quaeso, Dominici Corporis et Sanguinis non solum suscipere sacramentum, sed etiam rem et uirtutem sacramenti.
O mitissime Deus, da mihi Corpus unigeniti Filii tui, Domini nostri, Iesu Christi, quod traxit de Uirgine Maria, sic suscipere, ut corpori suo mystico merear incorporari, et inter eius membra connumerari. O amantissime Pater, concede mihi dilectum Filium tuum, quem nunc uelatum in uia suscipere propono, reuelata tandem facie perpetuo contemplari: qui tecum uiuit et regnat in unitate Spiritu Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Oratio Sancti Thomae Aquinatis post Missam
Gratias tibi ago, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, qui me peccatorem, indignum famulum tuum, nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordiae tuae satiare dignatus es pretioso Corpore et Sanguine Filii tui, Domini nostri Iesu Christi.
Et precor, ut haec sancta communio non sit mihi reatus ad poenam, sed intercessio salutaris ad ueniam. Sit mihi armatura fidei et scutum bonae uoluntatis. Sit uitiorum meorum euacuatio, concupiscentiae et libidinis exterminatio, caritatis et patientiae, humilitatis et oboedientiae omniumque uirtutem augmentatio: contra insidias inimicorum omnium, tam uisibilium quam inuisibilium firma defensio; mortuum meorum, tam carnalium quam spiritualium, perfecta quietatio: in te uno ac uero Deo firma adhaesio; atque finis mei felix consummatio. Et precor te, ut ad illud ineffabile conuiuium me peccatorem perducere digneris, ubi tu, cum Filio tuo et Spiritui Sancto, Sanctis tuis es lux uera, satietas plena, gaudiam sempiternum, iucunditas consummata et felecitas perfecta. Per eundem Christum Dominum nostrum.
Oratio ante Confessionem Sacramentatem
Suscipe confessionem meam, piiissime ac clementissime Domine Iesu Christe, unica spes salutis animae meae, et da mihi, obsecro contritionem cordis et lacrimas oculis meis, ut defleam diebus ac noctibus omnes neglegentias meas cum humilitate et puritate cordis.
Appropinquet oratio mea in conspectu tio, Domine. Si iratus fueris contra me, quem adiutorem quaeram? Quis miserebitur iniquitatibus meis? Memento mei, Domine, qui Cananaeam et Publicanum uocasti ad paenitentiam, et Petrium lacrimantem suscepisti. Domine, Deus meus, suscipe preces meas.
Saluator mundi, Iesu bone, qui te crucis morti dedisti, ut peccatores saluos faceres, respice me miserum peccatorem, inuoca
ntem nomen tuum, et noli sic attendere malum meum ut obliuiscare bonum tuum. Et si commisi unde me damnare potes, tu non amisisti unde saluare soles.
Parce ergo mihi, qui es Saluator meus, et miserere peccatrici animae meae. Solue uincula eius, sana uulnera. Domine Iesu, te desidero, te quaero, te uolo: ostende mihi faciem tuam et saluus ero.
Emitte igitur, piisime Domine, meritis purissimae et immaculatae semper Uirginis Genetricis tuae Mariae, et Sanctorum tuorum, lucem tuam et ueritatem tuam in animam meam, quae omnes defectus meos in ueritate mihi ostendet, quos confiteri me oportet, atque iuuet et doceat ipsos plene et contrito corde explicare. Qui uiuis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Oratio post Confessionem
Sit tibi, Domine, obsecro, meritis beatae semper Uirginis Genetricis tuae Mariae et omnium Sanctorum, grata et accepta ista confessio mea, et quidquid mihi defuit nunc, et da sufficientia contritionis, de puritate et integritate confessionis, suppleat pietas et misericordia tua et secundum illam digneris me habere plenius et perfectius absolutum in caelo. Qui uiuis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
” Et si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.”
Ioannem 12:32
O Omnium Domine et praecipue huius figmenti.
O Deus tuorum hominum et Pater ac gubernator!
O uitae et mortis arbiter!
O nostrarum animarum custos et benefactor!
O qui omnia facis, et tempestive, atque, ut ipse pro sapientiae tuae et administrationis altitudine nostris, artifice Uerbo transmutas, nunc quidem Caesarium, discessus nostri primitias quaeso, suscipe.
Nos uero quoque opportuno tempore suscipe, tamdiu in carne uitam nostram moderatus, quamdiu conducibile fuerit; et quidem suscipe ob metum tuum paratos et non turbatos, neque in extremo die terga uertentes atque inuito animo, quemadmodum solent qui mundo et carni addicti sunt, hinc abstractos et auulsos, sed prompte et alaeriter ad beatam illam et longaeuam uitam proficiecentes, quae est in Christo Iesu Domino nostro, cui gloria in saecula seculorum.
Oblatio sui
Suscipe, Domine, uniuersam meam libertatem. Accipe memoriam, intellectum atque uoluntatem omnem. Quidquid habeo uel possideo mihi largitus es; id tibi totum restituo, ac tuae prorsus uoluntati trado gubernandum. Amorem tui solum cum gratia tua mihi dones, et diues sum satis, nec aliud quidquam ultra posco.
PART II
Psalms of interest
Dominus regit me, et nihil mihi deerit;
In loco pascuae, ibi me collcauit.
Super aquam refectionis educauit me;
Animam meam conuertit.
Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum.
Nam etsi ambulauero in medio umbrae mortis
Non timebo mala, quoniam tu mecus es.
Uirga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectus meo meneam aduersus eos qui tribulant me;
impinguasti in deo caput meum: et calyx meus inebrians, quam praeclarus est.
Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus meae;
et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum
Liber Psalmorum 23:1-6
Ad te, Domine, leuaui animam meam
Deus meus, in te confido; non erubescam.
Neque irrideant me inimici mei:
etenim uniuersi qui sustinent te, non confundentur.
Confundantur omnes iniqua agentes superuacue.
Uias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
Dirige me in ueritate tu, et doce me
quia tu es Deus saluator meus, et te sustinui fota die.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine,
et misericodriarum tuarum quae a saeculo sunt.
Delicta iuuentutis meae, et ignorantias meas, ne memineris
secundum misericordiam tuam memnto mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.
Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinguentibus in uia.
Diriget mansuelos in iudicio; diocebit mites uias suas.
Uniuersae uiae Domini, misericordia et ueritas,
requirentibus testamentum eius et testimonia eius.
Propter nomen tuum, Domine,
propitiaberis peccato meo; multum est enim.
Quis est homo qui timet Dominum?
legem statuit et in uia quam elegit.
Anima eius in bonis demorabitur,
et semen eius haereditabit terram.
Firmamentum est Dominus timentibus eum;
et testamentum ipsius ut manifestetur illis…
Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
Uide humilitatem meam et laborem meum
et dimitte uniuersa dilecta mea.
Liber Psalmorum 24
Exaudi, Deus, deprecationem meam,
intende orationi meae.
A finibus terrae ad te clamaui, dum
anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me.
Deduxisti me, quia factus es spes mea:
turris fortitudinis a facie inimici.
Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula;
protegar in uelamento alarum tuarum.
Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam;
dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
Dies super dies regis agicies;
annos eius usque in diem generationis et generationis.
Permanet in aeternum in conspectu Dei:
misericordiam et ueritatem eius quis requiret?
Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi,
ut reddam uota mea de die in diem.
Liber Psalmorum 60
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis;
illuminet uultum suum super nos, et misereatur nostri:
ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes.
Laetentur et exsultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.
Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes.
Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus Deus noster!
Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.
Liber Psalmorum 66
PART III
Personal devotions and prayers from Holy Mass
Insert script here.
Part IV
Excerpts from the Gospels
Insert script here.
PART V
Common prayer
Confiteor
Confiteor Deo omnipotenti, et uobis fratres, quia peccaui nimis cogitatione, uerbo, opere et omissione: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Uirginem, omnes angelos et Sanctos, et uobis fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
Requiem
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi redetur uotum in Ierusalem. Exaudi orationem meam, ad te omnis caro ueniat. Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
O Salutaris Hostia, quae caeli pandis ostium.
Bella premunt hostilia; da robbur, fer auxilium.
Uni trinoque Domino, sit sempiterna gloria:
qui uitam sine termino, nobis donet in patria.
Tantum ergo, Sacramentum, veneremur cernui
Et antiquum documentum nouo cedat ritui:
Praestet fides supplementum sensuum defectui.
Genitori, Genitoque laus et iubilatio,
Salus, honor, uirtus quoque sit et benedictio:
Procedenti ab utroque copar sit laudatio.
“Et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.”
Euangelium Secundum Mattaeum 28:20
Benedic, Domine, nos et haec tua dona quae de tua largitate sumus sumpluri. Per Christum Dominum nostrum.
Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro uniuersis beneficiis tuis, qui uiuis et regnas in saecula saeculorum.
Memorare
Memorare, O piisima Uirgo Maria, non esse auditum a saecula, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, aut tua petentem suffragia a te esse derelictum. Ego tali animatus fiducia confidentia, ad te, Uirgo Uirginum, Mater, curro, ad te uenio, coram te gemens peccator assisto. Noli Mater Uerbi, uerba mea despicere; sed audi propitia et exaudi.
Salue Regina
Salue Regina, mater misericordiae, uita, dulcedo,et spes nostra, salue. Ad te clamamus exsules filii Heuae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum ualle.
Eia ergo, aduocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos conuerte. Et Iesum, benedictum fructum uentris tui, nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, O pia, O dulcis Uirgo Maria.
“Uade, Satanas! Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli seruies.”
Euangelium Secundum Mattaeum 4:10
Symbolum Apostolorum
Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae.
Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritui Sancto, natus ex Maria Uirgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde uenturus est iudicare uiuos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, uitam aeternam.
Ueni, Sancte Spiritu
Ueni, Sancte Spiritu, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renouabis faciem terrae.
Oremus
Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti. Da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum.
Angele Dei
Angele Dei, qui custos es mei, me tibi commissum pietate superna; hodie/hac nocte illumina, custodi, rege et guberna.
Oratio Dominica
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hobie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.
Aue Maria
Aue Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructum uentris tui, Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
Gloria
Gloria Patri, et Filio et Spiritui Sancto. Sicuit erat in principio, et nunc, et semper. Et in saecula saeculorum.
Sancte Michael Archangele, defende nos in praelio. Contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur. Tuque, princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum peruagantur in mundo, diuina uirtute in infernum detrude.
Laudes Diuinae
Benedictus Deus.
Benedictus Nomen Sanctum eius.
Benedictus Iesus Christus, uerus Deus et uerus homo.
Benedictum Nomen Iesu.
Benedictum Cor eius sacratissimum.
Benedictus Sanguis eius pretiosissimus.
Benedictus Iesus in sanctissimo altaris Sacramento.
Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus.
Benedicta escelsa Mater Dei, Maria sanctissima.
Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio.
Benedicta eius gloriosa Assumptio.
Benedictum nomen Mariae, Uirginis et Matris.
Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus.
Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis.
Oratio Fatima
%